quando tenetur substantive, proposicio falsa est. Ad 			c.88v.a 
alias raciones dicit Bonaventura quod "  res"   accipitur 
tripliciter: uno modo communiter, 2° modo proprie et 
3° magis proprie. Quando accipitur primo modo, derivatur 
a "  reor-ris"  , et sic comprehendit omne illud quod 
cadit in cognicione hominis. Si sit res exterior, sive in 
sola opinione, proprie derivatur a "  ratus-ta-tum"  , secundum 
quod "  ratum"   dicitur illud esse quod non tantum 
in cognicione est, sed est in rerum natura, sive sit ens in 
se, sive in alio; et hoc modo convertitur res cum ente. 3° 
modo "  res"   dicitur magis proprie, prout derivatur a "  ratus-  
ta-tum"  , prout "  ratum"   dicitur illud quod est ens per 
se et fixum, et res solum dicitur de creaturis et substanciis 
per se entibus. Si igitur "  res"   accipiatur primo modo,  
peccatum est "  res"   quantum ad actionem difformem: 
et sic accipit Fulgencius. Si vero "  res"   accipiatur secundo 
modo, peccatum dicitur "  res"   non racione difformitatis, 
sed racione actus substracti: et sic accipit Augustinus 
in Enchiridion.  3° modo, accipiendo hoc nomen "  res"   sicut  
peccatum nec est "  res"  racione difformitatis,nec racione
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |