ratio suppositi, diversas habent et distinctas
habitudines casuales.
Item, si gerundivum non potest supponere,
videtur quod non possit construi
cum verbo substantivo a parte ante.
Item, nec a parte post, quia nullum verbum
absolutum potest construi cum accusativo
a parte post, nisi mediante prepositione.
Et enim si male dicatur vado ecclesiam ,
bene tamen dicitur, mediante
prepositione, vado ad ecclesiam . Sed verbum
substantivum sum, es, est, verbum
absolutum < est >, hoc de se patet. Ergo
non poterit construi cum gerundio, cum
sit accusativus a parte post,
nisi mediante prepositione. Sed istam
constructionem est legendum musas nemo
reciperet. Ergo videtur quod constructio
gerundivi cum verbo substantivo a parte
post non sit possibilis, nec a parte ante, ut
prius visum est. Ergo etc.
< 2-2-Quod sic >
< 2-2-1 > In oppositum arguitur, quod
omne illud quod significat exitum ab otio
in actum, vel per modum exitus ab otio
in actum, potest construi cum illo, quod
significat actum. Sed verbum substantivum
significat per modum exitus ab otio
in actum, gerundivum autem significat
actum in ratione termini. Ergo verbum
|
|