Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 676


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de gratia capitis; et circa hoc quaeruntur duo: 1. Utrum Christus,
secundum quod homo, habeat talem gratiam quod sit caput; 2. Quorum sit caput.
ARTICULUS 1
Utrum Christus sit caput Ecclesiae, secundum quod homo
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Christus non sit caput Ecclesiae secundum quod homo. A
capite enim spiritus animalis ad membra diffunditur. Sed Spiritus Sanctus non
diffunditur in Ecclesiam a Christo secundum quod homo, sed inquantum Deus:
quia, ut dicit Augustinus, ipse accepit Spiritum Sanctum ut
homo, et effudit ut Deus. Ergo ipse non est caput ut homo, sed ut Deus.
2. Praeterea, sensus et motus traducuntur a capite in membra. Sed gratia, quae
motum vitae facit in corpore Ecclesiae, non est per traductionem ab uno in
alium. Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput Ecclesiae.
3. Praeterea, gratia a solo Deo creatur in nobis; quia, secundum Augustinum,
natura mentis humanae immediate a Deo formatur. Sed vita Ecclesiae est per
gratiam. Cum igitur de ratione capitis sit ut membra quantum ad aliquem
actum vivificet, videtur quod Christus, secundum quod homo, non possit dici
caput Ecclesiae.
4. Praeterea, capitis non est aliud caput. Sed caput Christi est Deus; 1 Cor. 11.
Ergo Christus non est caput.
5. Praeterea, caput recipit influentiam ab alio membro, scilicet a corde. Sed
Christus non recipit influentiam ab alio membro Ecclesiae. Ergo Christus non
debet dici caput.
6. Praeterea, caput potest dici membrum totius corporis et commembrum aliis
membris. Sed Christus, ut videtur, non potest dici membrum Ecclesiae: quia sic
virtus eius partialitatem haberet respectu totius Ecclesiae, et Ecclesia esset perfectior
Christo. Ergo Christus non debet dici caput.
AD OPPOSITUM est Eph. 1: «Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est
corpus eius». Ergo cum Ecclesia sit corpus eius secundum humanam naturam,
prout sibi conformis est, videtur quod ipse secundum humanam naturam sit
caput.
Praeterea, rex dicitur esse caput regni, et Pontifex Ecclesiae sibi commissae.
Sed Christus, secundum quod homo, est rex et pontifex totius humani generis.
Ergo ipse, secundum quod homo, est caput.

Torna all'inizio