instantes hostes fuerit ausa. Nam defensationis gratia quicumque
inermis positus brachium extenderet, ictum deforis venientis
iaculi statim in se ipso excipiebat. Sic itaque castrum ipsum semel
oppugnatum atque devictum a Rege accipitur; quod cum postea
visendi causa fuisset ingressus, illud quam maxime pro ipsius
ardua ingentique munitione commendasse fertur; multumque
sibi prodesse ad eius defensionem corone testatus est.
18
Post hec autem quendam ibi heroem Nicolaum nomine, eo quod
inimicis suis consentiens periurus eius fuerit, iusto exheredavit examine;
qui deinde cupiens in perpetuum solidare pacis bonum, dedit
edictum ut cuncta in terra comitis subverterentur oppida, preter
munitiora castra, que ei sub proprio dominio ad eiusdem pacis tutelam
retineri placerent. Post hec venit Alifam, ut videret eam;
qua visa, de ipsius amenitate loci lympharumque circumcurrentium
magna abundantia fertur valde sibi complacuisse. Quarum
videlicet limpharum tanta erat obsecundationis facilitas, ut quandocumque
prius vellet, rivum ex eis productum in ortum suum,
ubicumque esset, posset transducere, eiusque ad irrigandum
olera pro velle suo famularetur.
19
Post hec coacto in unum exercitu quem secus fluenta Volturni
reliquerat, Neapolim, qua hostes eius contra se suscepti rebellabant,
obsessurus properat. Erat autem civitas ipsa antiquissima,
quam Eneas, cum illuc navigio transvectus applicuisset, primus
fertur condidisse; cuius quoque magnitudo pregrandis erat, que a
parte meridiana non solum murorum altitudine, verum etiam
Tirreno mari munitur. A ceteris vero partibus excelsis menibus
roboratur. Quam ob rem adeo ipsa inexpugnabilis constat, ut nisi
famis periculo coarctata, nullatenus comprehendi queat.
Nempe huiusmodi urbis dominus olim, Octabiano Augusto
|
|