26. Septem spicas, septem boues plenas et pulcherrimas,  
septem tenues et septem macilentis carnibus  
uidit Pharao in sompnis, in locis palustribus  
in pascuis pascentes obesas uberrimis.  
27. Iuxta haec predixit septem tempora fertilia,  
septem alia uentura fame laborantia.  
Quam ob causam est adeptus anulum et purpuram,  
torquem auream in collo et sceptrum in dextera.  
28. Fecit eum deus caeli summum terre dominum.  
Multa nimirum frumenta recondit in horreis,  
quibus postea prudenter mundi famem reppulit  
et famosam adquisiuit gloriam per secula.  
29. Iam ut fixa probaretur coniectoris ueritas,  
omnis Aegyptus et cuncta Chanaan confinia  
famis coepit consummari ualide penuria.  
Ad Ioseph omnes emendi confluebant gratia.  
30. Inter alios et Ioseph fratres cum pecunia  
aduenerunt, ut mercari potuissent triticum.  
Qui uidentes Ioseph proni super terre faciem  
supplici adorauerunt cum timore pectore.  
31. Tunc Ioseph his eos uerbis adlocutus fuerat:  
“Esse uos exploratores huius terre uideo.”  
“Non est” inquiunt “ut noster est locutus dominus,  
sed simpliciter hic tui aduenerunt famuli.  
32. Uno geniti de patre nos quoque duodecim  
fuimus nam tui serui. Est cum patre minimus,  
cuius frater uterinus dudum raptus periit  
et extunc usque in presens iam nusquam comparuit.” 
  |  
  |