in dictatoria facultate sed huius exemplum modo non ponimus
causa prolixitatem vitandi.
56. (1) COMMORATIO.
(2) Commoratio est ad id quod est in nostra causa firmissimum
frequens regressio, (3) ut melius in memoria teneatur,
quia ibi est locus validus nostre cause. (4) Et potest hec tam per
eadem verba fieri quam diversa, dum modo non videamur precedentia
expolire; sed exemplum non pono, quia potest in sua
causa quilibet hoc videre.
57. (1) CONTENTIO.
(2) Contentio est per quam contraria referuntur, ut: 'Vos
huius incommodis lugetis, iste vestra calamitate letatur'. (3) Et
nota quod in contentione verborum verba contraria contrariis
celeriter referuntur, (4) hoc modo: 'In pace bellum queris, in
bello pacem desideras', sed in contentione sententiarum res contrarie
rebus contrariis asignantur, (5) unde iste color potest sine
verborum contentione contingere, ut: 'Illi sunt lepores, hi leones',
id est illi timidi sed hi fortes.
|
|