tibi coniungar. Sed O quantum illa coniunccio erit infelix! Nam ex  
tali coniunccione necesse est quod vnus nostrum exinde moriatur. "  
Deinde uidebatur sibi quod ymago illa eadem ferebat in manu  
quandam lanceam, in cuius lancee summitate uidebatur haberi  
quedam turricula tota ex piscibus artificiose composita. Deinde  
uidebatur sibi quod illa ymago recedere uellet ab eo. Que dicebat  
sibi: "Hoc est signum impie disiunccionis que inter nos duos est  
postremo futura. " Vlixes autem tunc sompno solutus ualde miratus  
est de ipsius sompni uisione; multum sui disquirit in animo ad  
quid sompnum ipsum tendat. Demum illucescente die perquirit  
augurios et diuinos et eos ad se uenire mandauit. Quibus uenientibus  
et recitata eis ipsius sompnii qualitate, ipsi dixerunt quod per  
significacionem ipsius sompnii aperte conicitur Vlixem per filium  
exilio uel morti tradendum.  
Cuius rei causa Vlixes ualde perterritus Thelemacum filium suum  
capi fecit et eum mandauit fideli custodia detineri. Ipse uero  
elegit sibi locum in quo posset secure manere in quorundam suorum  
secretariorum fidelissima comitiua. Vallauit enim locum ipsum  
muris altis et fortibus, ad quem non nisi per pontem quendam  
uolticium haberi poterat accessus. Statuit eciam quod ad eum nullus  
accederet nisi esset aliquis de suis secretariis supradictis.  
Factumque est quod cum Ulixes dudum ex Circe quendam filium  
suscepisset, Thelagonum nominatum, qui cuius esset filius a nemine  
sciebatur preterquam a Cyrce sua tantummodo genitrice. Factus  
est Thelagonus annorum xv, qui studiose querit a matre cuius fuerit  
filius et si viuit pater et in quo loco moretur. Diu negauit  
mater eum certificare de patre. Demum cum Thelagonus matrem  
super inquisicione patris diuicis stimulasset, affecta tedio stimuli  
filialis filio pandit et reserat regem Vlixem esse patrem ipsium et eum  
de loco regni sui ubi moratur Vlixes diligenter instruxit. Thelagonus  
autem in relacione matris est nimium factus letus. Desiderio  
tamen nimio in vno fluctuat patrem suum uidere uelle, et ad  
eum accedere desideranti animo exardescit. A matre igitur sua obtenta  
licencia, que de celeri reditu rogat illum, Thelagonus se accinxit 
  |  
  |