Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 265


et superadmirabilia iudicia tua (Rom., XI, 3). Nec mirum, si mirabilia
facis, primo multum esset mirabile, si mirabilia non faceres. Imo
postquam tu es ita mirabilis, nescio, quod esset mirabilius, an quod
facis mirabilius an si non mirabilia faceres ipse mirabilis. Nos
autem a tuo sancto propheta David accepimus, quia tu es Deus
qui facis mirabilia
(Psalm., LXXVII, 15). Si igitur de terreno pulvere
aliquantulum elevatur intellectus meus et te contemplari nititur, admiratur.
Si tua opera conspicit, admiratur. Si tua iudicia cogitat,
admiratur et obstupescit. Quis michi tribuat ut cognoscam et
inveniam te et veniam usque ad solium tuum; ponam coram te
iudicium et os meum replebo increpationibus, ut faciam, quid michi
respondeas et intelligam quid loqueris michi.Sed modo pressus tribulacionibus
non possum propius accedere dulcedini contemplacionis,
ut tecum in dulcedine tua loquar inductus sacco, aspersus cinere caput.
Non enim licet indutum sacco mortalitatis aulam eterni regis intrare.
Et ideo ut alter Mardocheus in platea medie civitatis vociferabor
(Esth., IV,1) de longe clamans et eiulans et hoc eiulatu usque ad
fores palatii gradiens (Esth., IV, 2), si forte puelle Hester et eunuchi
illi, qui castraverunt semetipsos, annuncient regine Hesteri (Esth., IV, 4),
Virgini Marie, et per eam causa mei fletus et querele ingrediatur
ad regem (Esth., IV, 5). Plorans ergo et eiulans in comploracione dicam
tibi. O Deus meus, iustus quidem tu es Domine, si disputem tecum!
Quod quidem facere nequeo, nisi tu dederis. Scio enim, Domine,
quia omnia iudicia tua iusta sunt (Apoc., CVI, 7; XIX, 2). Que iudicia,
quia nullus plene comprehendit, nemo iuste reprehendit. Et nunc
quidem, Domine, tu omnia nosti, tu scis quia non animo reprehendendi
te, que loquor, exprimo, sed ex mea impaciencia occasionem
sumo loquendi tecum, ut et me inservias, qui michi magis es intimus
quam ego michi. Nec tempto, Domine, penetrare altitudinem tuam,
quia nullatenus comparo ei intellectum meum. Set desidero aliquantulum
intelligere misericordiam et veritatem tuann quam credit et
amat cor meum. Neque enim quero intelligere, ut credam, sed credo
ut intelligam. Nam et hoc credo quia nisi credendo non intelligam
(Anselm.
Cantuar. Prol. c. 1). Cum sciam igitur, quia facis mirabilia, videtur
michi quod immutasti signa et innovasti mirabilia. Olim enim cum a
sancto propheta (Psalm. LXXVII, 15) accepimus quia tu es Deus, qui
facis mirabilia;
legimus quia notam fecisti in populis virtutem tuam.
Sed quomodo nunc facis in populis virtutem tuam, cum ex hijs,
que in tuo populo christiano nostris temporibus contigerunt, maxime
in Antyochia, Tripoli et Accon, modo dicunt publice in populis
orientalibus, quod tu es impotens adiuvare nos. Nam sive sint,
qui dicantur dij sive domini, nobis alius Deus non est nisi Dominus
Iesus Christus. Et ut ipsi ut tu melius nosti dicunt, quod

Torna all'inizio