venerabile mansione beati Vincencii, que est et adiacet in ipsa amica 
Christi nostra themate Langobardie cum his, que sub ea sunt reliqua 
monasteria, et omnibus rebus eorum sigillum excusacionis, 
illud ex Deo nostro imperium nostrum concedere precepit, ut 
excusetur ipsa, et predicta monasteria, et hereditates ab omni tepmtacione, 
et angaria puplica, et ab ipsis patriciis, et stratigi grecorum, 
et ab imperiales, qui in tassidiis diriguntur ab imperio 
nostro, et a turmarchis, drongariis, et comites thematum, et a iudicibus, 
et usque a minimo nomine, cui creditur servicium puplicum 
imperii nostri. Insuper et ab ipsis longobardis, patriciis, et castaldeis, 
et ab omni homine greco, et longobardo, cui creditur servicium puplicum, 
et tantum attendere ministerio, et servicio ipsius mansionis Beati 
Vincencii, et his que sub ea sunt monasteria, et rebus eorum, et 
orent pro imperio nostro. Omnem vero licerem, et potestatem 
tribuimus ipsius mansionis [.....] per presentem nostrum benignum 
chrisobolum, et sigillum, ut ea, que auferta sunt loca eius, et 
monasteriorum, que sub ea sunt, et rebus a diversis faciebus potentissimis 
ista exquirere, cum iusta racione eripere, et habere sub
  |  
  |