Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 130


mihi aduenit, et illud per quod spero mihi posse restitui
meus locus et illi qui me de eo expulit preualere, non
videtur mihi melius nisi querere argumenta aduersus Senesbam,
donec deponam ipsum de hac vita. Nam si valeam hec
facere, scio quod restituar ad locum in quo prius eram apud
leonem, et forsitan hoc esset melius pro ipso leone; quoniam
nimia sua dilectio et familiaritas assidua quam habet erga
ipsum erit causa sui despectus, ita quod non manifestabitur
obprobrium apud suum populum. Dixit ei K[elila]: Non mihi
videtur posse aduenire leoni ex familiaritate sua apud bouem
neque bonum siue malum. Respondit D[imna]: Imo precipitatur
rex propter sex, scilicet: propter [in]fortunium,
propter rebellionem seruorum ipsorum, propter concupiscentiam,
propter tempus, propter leuitatem capitis, et propter
operum peruersitatem. Malum quippe infortunium est,
quando rex amittit suos milites et bonos viros; rebellio autem,
quando homines sui regni insurgunt contra seipsos et
oppugnant sibi inuicem; concupiscentia vero, quando delectatio
regis versatur circa mulieres et vinum et venationem
et similia; leuitas vero capitis in moribus est, quod assidue
extenuatur et flagellatur; tempus vero, vt est penuria
rerum et pestis et epidimia populi et exercitus et defectus
fructus terre; peruersitas autem operum est, quando nititur
rex facere que non debet et negligit facere que debet. Nunc
autem leo confidit in Senesbam et manifestauit facta propter
que in ipsius oculis vilis efficietur. Dixit ei K[elila]: Quomodo
speras ledere Senesbam, cum sit fortior te et maior in dignitate
et statu et magis dilectus apud regem et populum quam
tu? Respondit D[imna]: Nequaquam hoc respicias. Non enim
facta patrantur potentia et vi. Quamplures impotentes et miseri
sua prouidentia et intellectu peruenerunt ad locum ad
quem viri fortes et potentes minime potuerunt peruenire! An
forsitan tibi non fuit relatum quod coruus suo argumento

Torna all'inizio