Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 91

libro III


Et ita sine dubio est dicendum. Sed quod tempore nostro rithmum
dicimus, antiqui numerum, vero nomine, appellabant,
nullius vel modice hautoritatis genus huiusmodi reputantes,
quia magis ad delectationem et quandam mollitiem quam ad
gravitatem sententie cognoscitur pertinere. (14) Unde Horatius:
"An Laberi mimos ut pulcra poemata mirer?". (15) Sed
cum locus et tempus et materia postulat vel persona, genus quod
rithmicum nunc vocamus digne satis et pulcerrime afferemus,
quia illecebris et grata novitate quandoque auditorum animus
est morandus. (16) Nam
"Consonat et redolet melius iunctura bonorum
Gratior est flos cum flore, colore color".
(17) Inter hec tria genera, primum naturaliter est prosaicum,
ipso quidem cum idiomate convenientiam magnam habens;
unde ad imperitos et simplices dicitur pertinere. (18) Sed metricum
fuit causa peritorum inventum, quod totam gramaticam
valde rectificat et prosaico dictamini multum venustatis contulit
et honoris. (19) At rithmicum nostri temporis a molitie vulgaritatis

Torna all'inizio