I: Cuncte res difficiles; non potest eas homo explicare sermone.
Docet beatus Augustinus «ne homo frangatur in difficultatibus
rerum, que necesse est existant, ut ostendatur homini quia homo
est». Item Eccle. VII: Cuncta temptavi in sapientia; dixi: Sapiens
efficiar, et ipsa longius recessit a me, multó magis quam erat.
Item Eccle. VIII: Intellexi quod omnium operum Dei nullam possit
homo invenire rationem, eorum que fiunt sub sole. Et quantó
plus laboraverit ad querendum, tantó minus inveniet. Etiam si
dixerit sapiens se nosse, non poterit repperire.
Exemplum habes in Gerardo de Roxe, qui dixit quod bene
prosperarentur qui Colurnium intraverant, eo quod intrassent sub
scorpionis signo. Falsum dixit, quia intraverant in festo sancti
Dominici, quando signum scorpionis non est. Et statim fuerunt
expulsi. Si autem referas hoc non ad solem, sed ad lunam, tunc
forte verum dixit quod intraverunt Colurnium sub scorpionis
signo, quia luna quolibet mense duobus diebus in quolibet signo
moratur et plus. Verumtamen probari potest adhuc quod falsum
dixit, triplici ratione. Prima, ut patuit ex eventu, quia
expulsi fuerunt tam cito. Secunda, quia scorpio animal retrogradum
est, quod male prenosticari debebat. Tertia, quia Dominus
dicit, Ys. XL4: Ego sum Dominus, irrita faciens signa divinorum
et ariolos in furorem vertens. Et illud Eccle. VIII: Etiam
si dixerit sapiens se nosse, non poterit repperire. Item Sap. IX:
Difficile estimamus que in terra sunt et que in prospectu sunt invenimus
cum labore. Que autem in celis sunt quis investigabit? Sensum
autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris
Spiritum Sanctum tuum de altissimis?
Ut autem habeatur sapientia, studere debemus et doctores
audire. Ideo dicit Sapiens, Prover. I: Audiens sapiens sapientior
erit, et intelligens gubernacula possidebit. Animadvertet parabolam
et interpretationem, verba sapientium et enigmata eorum. Item
Prover. XIX: Non cesses, fili, audire doctrinam nec ignores sermones
scientie. Item Prover. XXVII: Stude sapientie, fili mi, et
letifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. Item
Prover. IX: Si sapiens fueris, tibimet ipsi eris; si autem illusor,
solus portabis malum. Unde illud Prover. XVII: Qui evitat discere,
|
|