Petrus Damiani: Epistulae

Pag 91


trium sit annorum in clero puerulus, quinque sibi libras vini et quattuor
panis, ut non ad vomitum, sed ad extenterationem repleatur accumulas.
Et ut plena discretionis tuae virtus appareat, hoc praecipis, ut etiam, si
semel in die reficitur, haec panis et vini mensura nullatenus minuatur, ut
si iuxta sobrietatis tuae metam refectionis frena laxentur, non iam ructare
sed crepare venter et ilia compellantur. Plane praeter nonnullas sanctorum
patrum sententias, quae in eodem libello reperiuntur, apposite de caetero
sicut in litteris stilus horret incultus, sic in plerisque sententiis devius
corrigendus est intellectus. Nescivit enim invenire, quod scriberet, nescivit
scribere, si quas etiam ineptias invenisset. Istos amant flores eloquentiae,
qui spinosis moribus adversantur aecclesiasticae disciplinae.
Enimvero cum sancti patres in clericalis peculii condemnatione non
dissonent, sed in districte prohibenda ac funditus auferenda clericis pecunia
uno spiritu, uno simul ore concordent, unde tamen haec hauserint,
accedamus ad fontem, et profluentis rivi principalem repetamus originem.
Et quanquam nefas sit, de tantorum virorum disputare sententia, non
vereamur tamen eorum, hoc est magistrorum nostrorum adire doctores, ut
ab illis etiam nos mereamur instrui, a quibus et nostri sunt doctores
instructi, quatinus dum fons patuerit unde puritatis rivus oboritur, foedantis
et obloquentis audaciae temeritas refellatur. Constat itaque et perspicuum
est, quod canonicorum regula ab apostolicae vitae norma prodierit,
et dum spiritalis quisque conventus rectam sui tenet ordinis disciplinam,
teneram quodammodo lactantis aecclesiae imitatur infantiam.
Audiamus ergo, quam conversationem, quem vivendi ordinem sub
apostolis noviter ad fidem veniens tenebat aecclesia: Multitudinis , ait
Lucas, credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum,
quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia .

Torna all'inizio