Tale sulphuree spirans sub cautibus Ethne
Encheladus vigiles nunc vomit ore cibos.
Vix patitur dormire focus, in pectora sudor
Irrigat, albentem sole movente diem.
Illa olim placidis certatim visa puellis
Ostrea rugosis purpura pulsa genis,
Aurea lingua michi vitium parit oris amari;
Nec sitio, sputi terra sub ymbre madet.
Crispat cutem macies, fauces gravis alitus urit,
Ossa super spina dinumeranda patent.
Accubui rarum, producit vena tumorem
Ut minimum movear, fit tumor ille frequens:
Sic cum davidicas properat rapha tangere cordas,
Rara prius fidibus subdita lingua fuit;
Sic volitat tecti feriens laquearia fulgor,
Cum tremulas Phebi percutit ignis aquas.
Adde quod arentes incendit Syrius agros
Atque phetonteo fervet ab axe Ceres.
Aera non scindunt iaculati nocte comete,
Non fulices nidis abditat alma palus.
Nunc pater et tardum sulcabile temperat equor
Alcione, retinent scrupea claustra natos.
Iuppiter oblitus decudere fulgura nimbo,
Quidni decrevit machina toto flagret?
Invisus mihi sum; mortem precor; atra repugnat
Atropos et vanas precipit esse preces.
Ei michi, cur rosee fraudatrix cruda iuvente,
Terribiles claudit mors inimica fores,
Cumque quinque denis lustris sociaverit annos,
Parca nequit vite rumpere fila mee?
Vivere sic mors est, duro mors meta dolori;
O michi si subitam det brevis ora necem!
Vivo tamen, natus ludibria pendere fato,
Ut qui perpetuo viscere pascit aves.
Quoque graver gravius, morbi latet alta medentes
Causa; salutares dedidicere libros.
Cumque videre student quo fomite prodeat ardor,
Nulla valent morbi signa docere genus.
E quibus unus ait: « Viciatur vulnere pulmo:
Cernis? in urina parvula grana natant.
Aut consumptivo torretur pectus ab estu;
Arida non cessat solvere membra tepor.
Aut stomachus frigens in fercula sumpta fatiscit
Aut calidus faciles librat inane cibos. »
Alter ait: « Saliunt spacioso verbere vene;
Tange; procul sanies raucaque tussis abest.
|
|