et terra de suprascripti germani venditori, et per singula latera h<a>bet 
in longitudine passus centum septuaginta tres, unum capud tenet 
in terra suprascripti germani venditori, qui ipsos venundederat Maraldi 
filio Adelperge, habet exinde per traversum passus centum decem; 
aliud caput tenet ecclesie Sancti Nazarii, habet exinde passus septuaginta 
et tres ad mensura[m] de passu iuste persone homini mensuratum, 
in omni racione et ordine sicut in ipsa cartula continere 
videtur, quem suprascripto Atto nobis facta habet. Secunda pecia 
ubique in suprascripto loco, qui habet finis: de unu latu fine supradicta 
pecia de terra, quem in suprascripta ecclesia ut super 
afferuit; ex alio latere terra suprascripti Sparani et Adelberti, habet 
per singula latera per longum passus quadraginta et sex; unum 
capud tenet in terra suprascri[p]te ecclesie Sancti Martini; aliud caput 
terre suprascripti Grimoaldi et Adelberti, abet per singula capita 
per traversum passus quattuordecim, ad mensura[m] de passu Landoni 
<castaldei> mensuratum. has autem suprascripte due pecie 
de terre, qualiter superius de fine in fine iudicate et mensurate sunt, 
una cum arbores et cum omnia introabentibus subter et super, et 
cum vie sue intrandi et exiendi, et qualiter in ipse due cartule continunt, 
cuncte et integre ipse in suprascripta ecclesia Sancti Martini 
iudico atque offerui ad possessionem eidem ecclesie, et de 
eiusque abbatibus atque custodibus, abendi et faciendi exinde omnia, 
que in pars ei[us]dem ecclesie placuerit. simulque offerui in suprascripta 
ecclesia Sancti Martini inclite ipse due cartule, per quem 
ego suprascripte terre comparate habeo cum omni continencia,  
quantum in predicta cartula continet, pro securitate predicte ecclesie 
et de eius custodibus, ea racione quatenus amodo et semper 
firmiter abeant ipsos, et possideant suprascripta ecclesia Sancti Martini, 
eiusque custodibus atque abbatibus integra suprascripta nostra 
iudicacione atque offerciones, ut sic semper defendat ipsi autoribus 
nostris, et eorum eredes in pars suprascripte ecclesie integre suprascripte 
terre ab omnibus hominibus, ab omnique partibus, sic
  |  
  |