: Passio ss. XII Syrorum (BHL 1620, 1622, 6955)

Pag 206


in foro sanctos psallentes et dicentes: «Via iustorum recta facta est
et iter sanctorum preparatum est ante faciem tuam. 90 Deus, mitte
angelum tuum sanctum, qui eripiat nos de ore draconis et de istis
tyrannis per Christum, dominum nostrum!».
Qui ad lucem exeant et uideant populum, tradiderunt eos ante
tribunal iudicis. Et Martianus loquens eis: «Domini nostri imperatores
preceptum posuerunt, ut omnes libamina et uictimas offerant diis
omnipotentibus: et ecce, estis ante templum Iouis Magni: prospicite et
uidete, qualis illius magnitudo sit!». Tunc responderunt sancti dicentes:
«Sacrificant eis, qui animarum suarum desperatores sunt. Nam
nos, qui in Christo domino speramus, numquam sacrificamus demoniis».
Eadem hora iratus Martianus iussit, ut cum lapidibus os eorum
tunderetur et leuari in eculeo. Qui dum leuati sunt in eculeo, nichil
aliud clamabant nisi: «Sancte Christe, adiuua nos, seruos tuos!». Respiciens
autem Habundius diaconus ad Martianum dixit ei: «Exi, miser,
quia nobis peruenit noster dominus Iesus Christus et non permittet,
ut preualeas aduersus nos!». Tunc iratus Martianus iussit eum fustibus
mactari, dicens: «Iniuriam iudicum noli temerario ore garrire!».
Tunc depositi sunt de eculeo, et iussit eos retrudi in carcere.
Tunc iussit Leontio, magistro militum, ut duceret eos iuxta
ciuitatem Fulgineam, et ibi eos capite truncari. Tunc Leontius

Torna all'inizio