venirent bona, id est, ut Deus remittendo, bonus  
videretur. 
13. LANFR.  Praecellimus eos , id est, an nos Judaei  
excellentiores et digniores sumus quam gentiles? 
14.  Causati enim . Quasi diceret: Qui pares, praecellentiores 
esse non possumus. Nec hoc superius in  
hac Epistola dixit; sed credendum est in sermone  
quem ad populum habebat eum dixisse. 
15. AMBROS.  Causati enim sumus , id est, ostendimus, 
redditis causis superius, Judaeos et Graecos  
esse reos. 
16.  Scimus autem . Hoc dicitur, quia Judaeis constrictis 
omnis mundus subditus sit Deo. Nulli enim  
dubium est paganos impietatibus obrutos. 
17. LANFR.  Quaecunque lex loquitur . Legem hic  
vocat psalmos, sicut in Evangelio:  Nonne in lege  
vestra scriptum est: Ego dixi: Dii estis . Et est  
sensus: superiores psalmi versus ad vos pertinent  
etiam, o Judaei! 
18.  Ut omne os obstruatur . Hoc conjungitur superiori 
sententiae, qua ait:  Causati enim sumus omnes 
sub peccato . 
19. AMBROS.  Per legem enim . Videmus veteres non  
ignorasse peccatum, cum pincerna et pistor Pharaonis  
causa peccati in carcerem missi sunt. Sed lex  
ostendit apud Deum imputari peccatum et futurum  
judicium, quod prius ignorabatur. 
20.  Quem proposuit Deus , id est, in Christo disposuisse 
propitium futurum humano generi, si credat  
et hoc in sanguine ipsius, quia morte illius liberati  
sumus. 
21.  Ad ostensionem , hoc est ut promissum palam  
faceret quo nos a peccatis liberaret, sicut ante promiserat,  
qui diutissime sustentavit, ut nostro tempore  
ostenderet quod olim decreverat, et sit justus,  
dans quod promisit justificare se credentes in  
Christo. 
22. LANFR.  Ad ostensionem . Ad hoc Deus filium 
  |  
  |