| est in claudicatione, totum efficitur mediante crure a virtute gressiva; sed crus,
 inquantum est improportionatum virtuti gressivae, inducit deformitatem quae
 est in claudicatione; unde non oportet quod talis deformitas sit effectus virtutis
 gressivae. Ita etiam bona particularia non sunt causae per accidens aliquorum
 defectuum nisi secundum quod deficiunt a perfectione summi boni; unde non
 oportet quod defectus illi qui consequuntur, in summum bonum sicut in causam
 reducantur.
 Ad quartum dicendum, quod in voluntate creata invenitur duplex defectus. Unus
 qui est potentialis causa mali, scilicet esse ex nihilo: ex hoc enim quod ex nihilo
 est, potest deficere peccando, secundum vertibilitatem electionis. Non tamen iste
 defectus est actualis causa mali: quia sequeretur quod voluntas semper deficeret,
 sicut crus claudum semper claudicat. Alius autem est defectus actualis,
 secundum quod actu deficit: et quidquid procedit ab ipsa, prout sub isto defectu
 stat, totum est malum. Illius autem defectus qui est in actu voluntatis, non oportet
 quod sit causa aliquis alius defectus in voluntate praeexistens actu, quia sic
 in infinitum iretur; sed ipsamet voluntas secundum se considerata illius defectus
 causa est. Ille enim defectus in voluntate est, secundum quod voluntas ad aliquid
 aliquo indebito modo convertitur. Eius autem quod est converti ad bonum creatum
 indebito modo, voluntas dominium habet, quia ad utrumlibet libera est; non
 enim est simile de voluntate et agente naturali: agens enim naturale est determinatum
 ad unum ex sua natura; unde non potest esse causa actionis inordinatae,
 nisi per hoc quod aliquis defectus in ipso agente est; voluntas autem non est
 determinata ad unum, sed seipsam determinat secundum quod huic vel illi
 adhaeret; et in tali adhaesione primum malum voluntatis consistit; unde primi
 mali culpae, quod est in actu voluntatis, res bona, scilicet voluntas, causa est,
 sed per accidens, ut dictum est; secundi autem mali, quod est in actu exteriori,
 ipsa voluntas iam mala per interiorem actum causa est.
 Ad quintum dicendum, quod malum non habet causam per se, sed per accidens,
 ut dictum est; et hoc Dionysius intendit: et sic per accidens bonum mali causa
 esse potest.
 ARTICULUS 4
 Utrum malum sit subiective in bono
 Ad quartum sic proceditur.
 1. VIDETUR quod malum non sit in bono sicut in subiecto. Sicut enim dicit
 Dionysius, malum neque est existens, neque in existente. Sed
 propriissime dicitur esse in altero quod est in eo sicut in subiecto. Ergo existens
 non est subiectum mali. Sed omne bonum est existens. Ergo malum non est in
 bono sicut in subiecto.
 | 
 |