Melior est sapientia quam vires, et vir prudens magis
quam fortis.
Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum.
Unus introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
Sapientia est pretiosior sole, et super omnem stellarum
dispositionem luci comparanda invenitur prior.
Thesaurus desiderabilis in ore sapientis quiescit, vir autem
stultus deglutit illum.
CLXVI.
De proverbiis Salomonis.
Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula
possidebit.
Timor Domini principium sapientie.
Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
Custodiet dominus rectorum salutem, et proteget gradientes
simpliciter.
Ne sis sapiens apud temet ipsum, time Dominum et recede
a malo. Quem diligit Dominus corripit et castigat, et
quasi pater in filio conplacet sibi.
Melior est acquisitio sapientie negotiatione argenti et auri.
Ne dicas amico tuo «vade et revertere et cras dabo
tibi», cum statim possis dare.
Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi
nihil mali fecerit.
Inlusores Dominus deludet, et mansuetis dabit gratiam.
Oculi tui recta videant, et palpebre tue precedant gressus
tuos.
Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius, et
disce sapientiam; que sine duce parat estate cibum et congregat
in quo - messe comedat.
Noli arguere derisorem ne oderit te. Argue sapientem
et diliget te.
|
|