Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 617


genere impugnationis impugnari non possunt munitiones
obsessae, nisi dictae viae subterraneae profundiores sint
fossis. Munitio ergo defendenda vel est supra petram firmam:
et tunc propter duritiem lapidum non est facile
per cuniculos debellare eam. vel est supra petram de
facili labilem, aut supra terram, quae de facili fodi potest:
et tunc per profundas foveas est fortificanda munitio, ne
per cuniculos devincatur. Secundum remedium contra
cuniculos et vias subterraneas est, facere in munitione
obsessa viam aliam correspondentem in viae subterraneae factae
ab obsidentibus. Si enim obsessa munitio foveas non
habet profundas, nec habet eas repletas aquis, propter
quod tometur de impugnatione per cuniculos; diligenter
considerare debent obsessi, utrum ab aliqua parte videant
terram deferri, et utrum per aliqua signa cognoscere possint
obsiderentes inchoare cuniculos: quod cum perceperint,
statim debent viam aliam subterraneam facere correspondentem
illis cuniculis, ita tamen quod via illa pendeat
contra obsidentes: et tunc per viam illam sic perforatam
(cuius partem fecerunt obsidentes, et partem obsessi)
debet esse bellum continuum, ne obsidentes per viam
illam munitionem ingrediantur. Debent etiam obsessi
iuxta inchoationem viae subterraneae habere magnas tinnas
plenas aquis vel etiam urinis: et cum bellant contra
obsidentes, debent se fingere fugere, et exire foveam illam
quo facto totam aquam aut urinam congregatam effundere
debent supra obsidentes ex stentes in cuniculis.
Temporibus enim nostris multi obsidentium sic periclitati
sunt: quare si hoc aliquando factum fuit, non debemus
reputare impossibile ne iterum fieri possit. Viso quomodo
resistendum sit debellationi factae per cuniculos: restat videre
quomodo obsessi debeant obviare impugnationi factae
per lapidarias machinas. Contra has autem quadrupliciter
subvenitur. Primo, quia aliquando subito ex munitione
obsessa exivit magna multitudo armatorum, et

Torna all'inizio