est finem»; idest, hoc ex peccato meruit ut cum ex principiis suis, ex quibus
compositus est, sibi corruptio deberetur, reduceretur per peccatum ad talem
finem qui suis principiis congrueret: et hoc accipitur ex hoc quod dictum est
Genes. 3, 19: «Terra es, et in terram ibis».
Secundum hoc ergo dico, quod isti defectus possunt ad naturam humanam
dupliciter comparari: vel ad eam, secundum quod in principiis naturalibus suis
tantum consideratur, et sic proculdubio non sunt poenae eius, sed naturales
defectus, sicut etiam esse ex nihilo, vel indigere conservatione, est defectus quidam
naturalis omnem creaturam consequens et nulli est poena: vel ad eam,
prout instituta est; et sic proculdubio poena sunt sibi: quia etiam ex privatione
eius quod gratis alicui conceditur postquam concessum est, puniri dicitur
aliquis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Seneca et alii philosophi consideraverunt
naturam humanam secundum ea quae ex principiis suis naturalibus ipsam consequuntur:
statum enim illum primae conditionis scire non potuerunt, quem non
nisi fides tenet; et ideo de morte non nisi sicut de naturali defectu locuti sunt;
quamvis etiam naturalis defectus aliquo modo poena dici possit.
Ad secundum dicendum, quod alia animalia non sunt ordinata in finem qui
facultatem naturalem ipsorum excedat; et ideo in illis tantum bonis creata sunt
quae eis ex principiis naturalibus debentur; unde non est similis ratio de homine,
et de aliis animalibus.
Ad tertium dicendum, quod bona naturalia debentur dupliciter. Vel prout sunt in
se considerata, secundum quod naturae debentur ex propriis principiis; et sic
nec homo nec Angelus per peccatum aliquid naturalium amisit; vel in aliquo
diminutus est: quia Dionysius etiam integra data naturalia in Angelis peccantibus
permanere dicit. Vel secundum quod ordinantur in finem
ultimum; et hoc modo in utroque bona naturalia diminuta sunt quidem, non
penitus amissa, inquantum uterque factus est minus habilis et magis distans a
finis consecutione: et propter hoc etiam homo gratuitis spoliatus dicitur et in
naturalibus vulneratus, Luc. 10 in Glossa.
Ad quartum dicendum, quod quandocumque multa conveniunt ad constitutionem
alicuius, alicui eorum potest aliquid secundum se convenire naturaliter
secundum naturam propriam, et aliquid convenit sibi secundum naturam totius;
sicut patet de elementis in mixtionem corporis venientibus. Secundum hoc ergo
dico, quod vis concupiscibilis naturale habet hoc ut in delectabile secundum
sensum tendat; sed secundum quod est vis concupiscibilis humana, habet ulterius
ut tendat in suum obiectum secundum regimen rationis; et ideo quod in
suum obiectum tendat irrefrenate, hoc non est naturale sibi inquantum est
humana, sed magis contra naturam eius inquantum huiusmodi: et secundum
hoc rationem poenae habere potest, maxime considerata natura humana,
secundum quod tota est sub regimine rationis, ut in prima conditione fuit.
|
|