Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 123


quare non simul comprehenduntur, ut dicatur in una serie:
tunicatus galeatus pransus cenatus et cetera? Solutio. Ideo scilicet non
simul comprehenduntur, quoniam illa, videlicet tunicatus galeatus,
semper nomina sunt, quamvis speciem participiorum videantur habere;
ista vero sequentia quamvis nomina sunt, utoumque tamen participia
dici possunt retinentia sensum antiquorum verborum passivorum, sicut
legimus: Italia olim regnata Ligurro . Et illa quidem superiora, videlicet
tunicatus et galeatus, nulla ratione verbum recipiunt: nec tunico
enim nec tunicor dicitur. Haec autem, quae secuntur, id est placita
nupta regnata triumphata, licet non habeant propria verba, unde
originem sumant, habent tamen vicina, unde nasci videntur; nam quamvis
nubor triumphor regnor non dicamus, dicimus tamen nubo triumpho
regno. Alia solutio. Vel certe aliter: verborum significatione privata
esse dicuntur, videlicet quae nunc habentur in usu, hoc est prandeo
et ceno, quia neutra sunt et participia praeteriti temporis habere
non possunt.
Sunt item alia participia, quae accepta praepositione et a verbis
et a participiis recedunt, hoc est tandiu sunt participia quandiu non
componuntur, ut nocens participium est a noceo, innocens autem nomen,
quia innoceo non dicitur.
De nominibus quae participia videntur esse. Sunt velut participia,
quae a verbo veniunt, et quia tempus non habent, nomina magis quam
participla iudicantur, ut furibundus moribundus. Ab eo enim verbo,
quod est furio, venit furibundus, hoc est similis furienti; similiter a
morior moreris venit moribundus, <hoc est> similis morienti. Haec autem
nomina sunt non participia, quoniam tempus non habent, videlicet
futurum participium; illa namque verba, a quibus veniunt, carent
futuro participii in dus.

Torna all'inizio