Bernardus Marango: Annales Pisani

11


A.D. MCXXXVII. Lucenses exercitum magnum super Ingilbertum, Tuscie marchionem,
apud Ficiechium duxerunt. Marchio Ingilbertus cum ingenti militum et peditum multitudine
bellum in canpum cum eis iniit et devictus est; unde Pisas venit, et ut eum auxiliarentur,
lacrimas multas effudit. Die vero tertia post bellum amissum Pisani cum sue terre
magna multitudine eos ab obsedio expulerunt, de quo dolore commoti sunt Lucenses.
A.D. MCXXXVIII. Fecerunt Pisani exercitum supra Rogerium regem Sicilie. In
primis Isclam Maiorem tributariam fecerunt, similiter Sorrentum. Post hec tertio Idus Iulii,
die Sancte Margarite aplicuerunt Maiori, in qua multitudo erat magna populorum cum manganis
et pedrieris et Dei voluntate victi sunt. Eadem die Rivellum, civitatem in monte positam,
vicerunt, et eam per triduum devastaverunt, et eam igne succenderunt, et mascolos et
feminas ad mare duxerunt. In his tribus diebus Malfi, Trani, civitates Scale, Scalelle et
Fracte, Roche et Pugerule et totum ducatum Malfitanorum sub tributo posuerunt. Inde moventes
nono kal. Augusti, vigilia Sancti Iacobi Apostoli, aplicuerunt Salerni, in qua multitudo
erat militum et peditum XL galearum. Civitas vero munita erat manganis, et omnium armorum
apparatu et ipsa die bellum magnum fecerunt; tandem eos intus civitatem incluserunt.
Que per quindecim dies fortiter obsessa, cum manganis et castellis et gattis, tandem red didit
se imperatori Lotario et Pisanis. Postea idem rex contristatus est cum Pisanis; qui
Pisani miserunt unam galeam cum sapientibus et hoc fecerunt cum consilio sapientum regis
Sicilie qui erant in Turri Maiore, et sic fecerunt pacem cum eo, et postea Pisas reversi sunt
XIII kal. octubris.
A.D. MCXLIIII. Incepta est guerra inter Pisanos et Lucenses. Nam Pisani propter
iniuriam de Castro Aghinolfi et de strata Francorum et Arni eis illatam, castellum de
Vurno a filio Soffredi adquisierunt. Unde Lucani in maximam tristitiam sunt excitati.

1



5




10




15




20


Torna all'inizio