II 88
Gaudemus statum vestrum esse felicem, et quia de nostro certificari petistis, significamus nos per
Dei gratiam grata corporis sospitate vigere.
II 89
Letati sumus in hiis, que de Martino nuper scripta sunt nobis, sed quoniam res est solliciti plena
timoris, amor nos, timor utrumque sollicitat, quia nondum negotium est in tuto.
II 90
Missus nuper a vobis pannus forte fuisset cum devotione remissus, si ex hoc potuissetis induci facile
credere dona renuere hominem nostre sortis. Verum quia publicata quandoque per vestras litteras
credere credulitas non decrevit, cautius fuit cum gratiarum actione recipi, quod misistis, quam sub
dubia credulitate remitti.
II 91
Planetam quandam de exameto albo cum listis ecclesie Lateranensi contulisse me fateor usu mihi
reservato dumtaxat, quamdiu canonicorum eiusdem ecclesie placuerit voluntati. Verum ne huiusmodi
rei notitie aliquid lapsu temporis subtrahere possit oblivio, id in prorogationem servande memorie
presenti pagine commendavi.
|
|