Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 317


Cap. XIII
Rex Karolus regnum repetit, ubi nec non per universam
Italiam omnia tranquilla et quieta. Interim
Romae papa Nicolaus quamplurimis aedificiis exstruendis
sedulam dat operam; atque tripolitanum
episcopum, ut Karoli, Salerni principis, cum imperatoris
filia ineat connubium, in Germaniam mittit.
Verum, si quidem vatum praesagia veri habent,
et si sunt aliquando ora prophetica, ille novit,
qui balbutientium linguis dat sermones, et infantium
aperit intellectus. Scio tamen quod vir
vitae honestae, literarum habens scientiam, qui
multorum mores viderat, et magna palpaverat,
Beltrandius cusentinus archiepiscopus, quem
praefatus Nicolaus tempore Johannis promoverat,
dum de regni oppositionibus mentio memoriter
apud romanam curiam haberetur, dixit,
non quod diligeret dominium Gallicorum, sed
quod eorum excessus testabatur et mores: tempus
adhuc videbit qui vixerit, quod Scarabones
ejicient de regno Gallicos, et in multitudine quotidianis
insultibus conquassabunt dominium Gallicorum.
Tunc enim qui Gallicum interficiet, arbitrabitur
se Deo praestare obsequium et mundo.
Rege igitur se reducente in regnum, et sub
quadam quietudine spiritus ordinante aliqua passagio
in Romaniam, cujus vehementi sollicitudine
angebatur, tanta pax mundo, maxime Italiae,
tempore pontificatus domini Nicolai quasi
coelitus emissa donatur, ut nec temporibus Alexandri,
vel Caesaris, quando nullo medio subactis
gentibus Urbi dominabatur et orbi, nec etiam
sub alicujus principis monarchia, altioris seu
majoris pacis tranquillitas potuerit reperiri. Aspera
scelera, bellis depositis, jam mitescunt; portae
belli ferro et arctis compagibus clauduntur;
furor ipsius atque ira super saeva resident armatoria
munimenta: jam enim ensis non fulminat,
non certatur ictibus, nec viribus vincitur,
sed meritorum cuneis triumphatur, et fit gaudiis
aeternitas feriarum. Status quidem totius rectificatur
Italiae; romana ecclesia libertatis suae
gloriam in foecunditatis abundantiam reponit;
regnum Siciliae per annum primum potitur
ejusdem; a collectis, quibus suis et aliis et a
nonnullis extitit gravaminibus sauciatam, sopitur
erronee. Tusca discordia, qua usque hodie
civitates sub quadam obstinata partium divisione
contendunt, ac civitates ipsae, sub treguae foedere
spe simulatae amicitiae se connectunt. Gaudet
Bononia, reconciliatis civibus. Et quae lacerata
diu fuerat dissensione suorum, totaque
ovat, sublato pavore, laetitia, Lombardia. Singuli
reges, et provinciarum praesides, qui sua
regna tenent, manus ad aliena non laxant; vivunt
contenti sui magnitudine potentatus; nulla
eos cupido de regno alterius inquietat. Vivunt
quieti et subditi, ac laetantur per extra regna
non ducti, non inviti soldati, non missi, nulloque

Torna all'inizio