Ventura Pergamensis: Brevis doctrina dictaminis

384


verbi gratia, Doctor illos scolares erudire pre alijs nititur qui pacifice in scolis
morantes pro uiribus intendunt gymnasijs discipline eidem de labore dignis
premijs et gratuitis exenijs respondentes.

Quomodo deceptio fit in cursu.
Deceptio fit in cursu causa inepte dictionum prolationis, ut Illius ciuitatis
totius ornamenti studuit in hac hyeme, cuidam seruiuimus, alicui seruiamus
,
sed cursus est cuidam seruiamus ; causa diptongi, ut in omni genere causarum;
causa studiorum: Volo dominum audire, Teseus ueneratur , in hijs
inducitur F(r)aus et laus , sed cursus est Theseus est amandus , simil[l]iter
non simul moratur Fraus et laus.
Quibus distinctionibus utendum sit in epistola et qualiter.
Post hanc coniunctionem adiunctiuam cum non debet poni igitur
uel idcirco, unde hoc est uitium: Cum de uobis geram fiduciam et spem
plenam, idcirco uel igitur uos deprecor quantum possum.
Sed post quia uel
quin sequi idcirco potest.
Parti(ci)pia si sese com[m]itantur egent coniunctione, quomodo et
adiectiua nomina quorum naturam im[m]itantur, unde sicut incongrue
dicitur Petrus albus niger currit , sic Legens disputans mit(t)o tibi. Sed si
unum precedat uerbum aliud sequatur possunt iungi sine coniunctione, unde
Studens bonis mit(t)o tibi deprecans , sicut Petrus humilis incedit superbus.
Similiter si diuersi modi respiciunt substantiuum ita quod unum per aliud
comparetur ad ipsum, ut Tuis fuimus hucusque desiderijs obsecuti mit(t)entes
necessaria.
Participium potest euocari a pronomine subintellecto sicut hic
relatiuum quod et hic pronomen ipse, ut Rogo quod seruiatis mihi, Scientes
quod sine uobis esse non possum.

In epistola non debet poni uocatiuus prime uel seconde persone nisi
causa alicuius discretionis, prolem(p)scitice constructionis, conceptionis,
zeu(g)matis uel euocationis.
Item si duo uerba et participium diuersarum constructionum ponantur
in alia oratione, et ponatur alia terminatio, debet poni secundum exigentiam
proximioris uerbi uel participij, ut Mit(t)o uobis deprecans et consulens
rogo uos.
Item licet congrue dicatur Misi ad uos nuntium meum deprecans
quod ei seruitium conferatis
, quia participium cuiuslibet temporis
uerbo cuiuslibet temporis potest iungi, teste Prisciano, vt lecturus disputaui
et legens disputabo
, tamen quia uitiatur sensus in epistola, non est talis
constructio adhibenda. Item si necesse est ponere huius(modi) dictiones,
sic ordinande sunt: dictus, predictus, subdictus, antedictus, prefatus, pretaxatus,
prenominatus.
Item, cum dicitur tertio kalendas Februarias intelligitur ante. Sed si uolo
dicere post kalendas , at(t)endenda est prepositio post , ut tercio post kalendas

Torna all'inizio