Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 776


Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem tanguntur a Magistro duae
opiniones. Una quarum dicebat, omnes actus inquantum actus sunt, ex Deo
esse; sed quod inquantum deformitatem habent: a Deo non sunt, sed ab homine
vel diabolo: et horum rationes supra, 31 dist., prosecutus est. Alia opinio dicebat,
actus peccatorum nullo modo, nec etiam inquantum actus sunt, a Deo esse:
et haec opinio tangitur in praesenti dist., quam ad praesens nulli vel pauci
tenent, quia propinquissima est errori duplici. Primo, quia ex ea videtur sequi
quod sint plura prima principia: hoc enim est de ratione primi principii ut
agere possit sine auxilio prioris agentis et influentia eius; unde si voluntas
humana actionem aliquam posset producere cuius auctor Deus non esset,
voluntas humana rationem primi principii haberet: quamvis solvere hoc nitantur,
dicentes, quod voluntas etsi per se possit actionem producere sine influentia
prioris agentis, non tamen habet a se esse, sed ab alio, quod etiam exigeretur
ad rationem primi principii. Sed hoc videtur inconveniens, ut quod a se esse
non habet, a se agere possit; cum etiam per se durare non possit quod a se non
est. Omnis etiam virtus ab essentia procedit, et operatio a virtute; unde cuius
essentia ab alio est, oportet quod virtus et operatio ab alio sit. Et praeterea,
quamvis per hanc responsionem evitaretur quod non esset primum simpliciter,
non tamen posset vitari quin esset primum agens, si eius actio in aliquid prius
agens non reduceretur sicut in causam.
Secundo, quia cum actio etiam peccati sit ens quoddam, non solum secundum
quod privationes et negationes entia dicuntur, sed etiam secundum quod res in
genere existentes entia sunt, eo quod et ipsae actiones in genere ordinantur,
sequeretur, si actiones peccati a Deo non sunt, quod aliquod ens essentiam
habens a Deo non esset; et ita Deus non esset universalis causa omnium
entium, quod est contra perfectionem primi entis. Primum enim in quolibet
genere est causa eorum quae sunt post, ut in 2 MetaPhys. dicitur.
Et ideo cum prima opinione dicendum est, quod actus, inquantum actus, a Deo
est, et ut sic, non habet aliquid quod deformitatem habeat: quod qualiter sit, ita
considerari potest. In omnibus enim in quibus incidit defectus ex causa secunda
et non ex causa prima, oportet quod quidquid est in effectu deficiente essentiae
et bonitatis, totum a prima procedat. Quod autem defectus reducatur in causam
secundam deficientem, patet in claudicatione, quae est a virtute gressiva,
mediante tibia, per cuius scilicet tibiae curvitatem obliquitas in gressu claudicantis
relinquitur; unde quidquid est ibi de gressu, totum est a virtute gressiva;
sed defectus vel obliquitas gressus non est a virtute gressiva, sed a tibia tantum.
Similiter etiam est ordo Dei ad voluntatem creatam sicut causae primae ad causam
secundam. Ideo ex parte Dei nullus defectus incidere potest; voluntas
autem creata ad defectum possibilis est; et ideo quidquid est in actu deficiente,
scilicet peccato, de ratione actus et entis et boni, totum hoc a primo agente, scilicet

Torna all'inizio