Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1997


Post hos autem et Venetos et in Altinum usque extremum sui
impetus impellens, inde in litus oppositum primo linquit Antenoridas
et inde circa Padi hostia Cisalpinos alluit Gallos, Picentes,
Frentanos, Daunos, Apulos,Calabros atque Salentinos,
Italos omnes, ctrca quos eius ambitus terminatur. Et cum sibi
plura sint nomina, de quibus suo loco et fiet mentio et ratio
ostendetur, Adriaticus, quod eius precipuum atque antiquissimum
nomen est, ab Adria Tuscorum civitate vetustissimorum,
que eius olim fuit in litore, sortitus est.
AFFRICUM mare est ab Affrica provincia, cuius alluit litora,
denominatus. Quod autem incipit a promontorio Metagono,
quod Numidici maris est finis, et in orientem tendens non ante
finem facit quam ad Aras usque perveniat Philenorum; et in eo
sinus aliqui et promontoria memoratu digna. Est autem Sardo,
Syculo Yonioque mari conterminum.
ALMACHIUM mare vocatur ea Occeani pars sub arctoo que a
Scythis denominata est, apud quam Parapanisus Scytharum
fluvius effluit. Hoc Cimbri, haud longe stantes populi, Mormorusam
vocant; et cum superiori nomine 'congelatum' significetur,
hoc 'mare mortuum' designatum.
AMAZONIUM mare volunt quidam eam Euxini maris partem,
que olim ab Amazonibus, contermina Colchis seu Heniochis,
occupata est, cui imminens aiunt Themiscurum fuisse oppidum
et Amazonia castra. Alii Chalybum nomine signatum
hoc litus volunt et a Tabarenis finitum, quos inter et Chalybes,
secundum alios, Amazonium continetur.
AMBRACHIUS sinus in Epyro est, Adriatici maris pars, seu
potius eidem conterminus, ab Ambrachia civitate cui subiacet
denominatus. Hic faucibus non amplius .M. passum apertis
amplissimum suscipit mare. Cuius in circuitu Actium, Argi,
Amphilochis et ipsa Ambrachia, olim Eaddarum regia et posthac
Pyrri regis, Butroton montesque Cerauni sunt, quibus
terminatur.
ARABICUM mare duplex: in Mediterraneo parvi tractus
unum est, aliud vero apud Rubri maris litus extenditur spacio
amphori. Quod in Mediterraneo est a Pelusio Egyptiorum oppido
sumit initiuin et in orientem tendens et demum se versus

Torna all'inizio