Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 242

Liber III


vel maxime fugiendum est. Nam neque omnes literis delectantur neque hi qui delectantur, hoc dicendi genere delectantur. Praeterea quam paucissimi ex his quorum gratia vel dicimus vel scribimus, ita docti sunt, ut possint nos, si obscurius loquamur, etiam diligentius attendentes intelligere. Dabimus itaque operam, si intelligi cupiemus, ut nostra oratio ita in animos lectorum atque auditorum, ut sol in oculos, etiam invitos ingruat atque incurrat. Illa praeterea in compositione vitia fugienda sunt, quae ineptam, insulsam atque inconcinnam orationem reddunt, ut frequens vocalium earundem concursus, quale esset: "Herculea arma aenea allata sunt". Quod vitium vastam atque hiantem orationem reddit. Item, huic contrarius creber multarum consonantium quasi conflictus, qui difficilem pronunciatu reddit orazione, quale esset: "Xerses strangulavit Ptolemaeum". Item, eiusdem literae crebra repetitio, ut in hoc versu: "O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti". Item, eiusdem dictionis frequens sine decore atque ornatu repetitio ut: "Si homo cogitaret, quanti hominis gratia homines occideret". Vitandus est etiam ile contextus verborum, qui vel sonum turpem vel obscoenum reddit, ut: "Cum nostro exercitu et Dorica castra" et similia. Vel sensum efficit talem, qui etiam in obscoenam partem accipi potest, quale

Torna all'inizio