quia lac et mel colles fluent, si ex nobis quos caro proximat,
carnis debitus vigor alat; salva tamen fide per omnia,
ne quid voluntatis pereat, nec quid de jussis praetereat
dominantis, contra quem si quis impetit, mundi et
sanguinis necessitudo pellatur. Pro Deo, fili, quia Deo
servies, nullus apud te, qui meus es, serviatur extraneus,
ut patrem dedigneris judicem, si quis meum judicem
offendat eorum. Super hiis inquam N. organum ad
filium debuit esse patris.
n. 70
Si liber apud te superscribitur in quo sub paragraphis
diligentium testimonia distinguuntur, ibi, ni fallor, praesul
Capuanus sculpitur ut inter alios praecipuus tituletur, etc.
|
|