Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 239

Liber III


omnis linguae consuetudo revocanda, modo vel apud Ciceronem vel apud alios magnae autoritatis scriptores ea verba reperiantur. Si vero conceptus aliquos vel in philosophia vel in theologia exprimere velimus, qui veteribus vel intacti vel incogniti fuerint, non propterea debemus vereri quominus quoquo modo exprimamus aut voces de integro effingamus aut inventas molliamus auresque illis nostras assuefaciamus, neque propterea eos qui id fecerunt, Cyprianum, Lactantium, Hieronymum, Augustinum innumerabilesque alios doctissimos viros, barbaros aut imperitos appellare debemus, sed omnia ad doctissimorum hominum autoritatem consuetudinemque referre. Atque haec in singulis verbis breviter observanda esse censeo.
De vitiis compositionis.
Cap. XX.
In compositione autem et contextu ipso multa et magna vitia committuntur, quae non modo difficilem atque obscuram, sed ineptam quoque et inconcinnam orationem reddunt. Nos ex illis quaedam maxime insignia annotabimus, ut ex illis caetera cognitu faciliora sint. Ante omnia igitur, si dilucidi esse cupimus, longissimas illas comprehensiones, quas gr-periodous Graeci vocant,

Torna all'inizio