Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 124


redderent. Age modo et, si vacat, illa cognoscite quae proprio
fonte manarunt: epistolas, orationes, dialogos et alia pleraque,
quae non ita omnibus vulgata sunt. An est eo homine quicquam
purius? Sunt qui in his quoque cum duriusculum existiment, sed
eruditio illa, ni fallor, est.
Floruerunt cum eo Romae et reliqua Italia viri multi illustres
atque aliquanto in scribendo emendatiores, quod iccirco fortasse
illis contigit, quia ad manus, ut dicitur, habuerunt quem potissimum
imitarentur, aut, quod evenire potuit, in eius scripta inciderunt;
quamquam id quoque esse potuit in causa, ut, ubi illi pristinam
scribendi formam vulgo repudiari viderunt ac pro barbaris
haberi qui non omnia exacte et accurate dicerent, ipsi etiam quisque
pro se ad id animum intenderunt, ut nihil inemendatum, nihil
temere in apertum referrent, verum sic quoque visi sunt hi de quibus
loquor aliqua suspitione digni, quamquam eorum scripta aliquid
habeant, quod non omnino romanum dici possit: usque adeo
tenaciter haerent quae a teneris didicimus, ita inquam ut, ubi semel
recepta sint, ne meliora quidem, si aliquo modo contraria videantur,
amplius admittant.
Sed omnium qui tunc fuere, duo clarissimi poetae extiterunt:
Franciscus Philelphus et Antonius Panormita. Uterque suo principi

Torna all'inizio