Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 458


ARTICULUS 4
Utrum nomina Angelorum convenienter distinguantur.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod nomina Angelorum non convenienter distinguantur. Nomen
enim totius non debet parti imponi. Sed ordo est pars hierarchiae. Cum ergo
hierarchia sit idem quod sacer principatus, ut dictum est, videtur quod nullus
ordo Principatus debeat dici.
2. Praeterea, nomen totius non debet imponi alicui ordini illius naturae. Sed
omnes caelestes spiritus Angeli vocantur. Ergo videtur quod ultimus ordo
Angelorum non debeat nomine Angelorum vocari.
3. Praeterea, illud quod est superioris ordinis, non necessario invenitur in inferiori,
quamvis e contrario. Sed nomina respondent rebus. Cum ergo omnes
Angeli dicantur caelestes virtutes secundum Dionysium,
videtur quod hoc nomine non debeat nominari medius ordo secundae hierarchiae:
quia nomina superiorum non sunt inferiorum.
4. Praeterea, omnis virtus est media inter essentiam et operationem. Sed nullus
ordo vocatur in Angelis nomine essentiae vel operationis. Ergo nec etiam nomine
Virtutis.
5. Praeterea, per nomina ordinum devenimus in proprietates eorum, secundum
Dionysium. Sed nulli Angelo convenit per caritatem inflammare, nec in
voluntatem imprimere: quia hoc solius Dei est. Ergo videtur quod inconvenienter
dicantur Seraphim incendentes.
6. Praeterea, ardere caritate, et videre Deum, et tenere ipsum, sunt de substantia
beatitudinis. Sed omnes Angeli sunt beati. Ergo nulli ordines debent ab his
actibus nominari.
7. Praeterea, quaeritur, quomodo differant haec tria, Seraph, Seraphin, et
«Seraphim»; et «Cherub», «Cherubin», et «Cherubim».
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa nominationes ordinum attendendum est, quod
sicut unusquisque ordo est altior, ita etiam a perfectiori nominatur: et quamvis
ea quae sunt superiorum, participentur quodammodo ab inferioribus et e contrario;
non tamen debent esse confusa nomina, sed distincta. Ad hoc enim quod
aliquod nomen nominet proprie aliquam rem, duo requiruntur: scilicet quod

Torna all'inizio