Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 607


de sede descenderet. Quod secundi ordinis presbytero sine iudicio ab ipsis etiam
episcopis si diceretur, esset culpabile; dehinc cardinalibus precepit, ut ultra montes
tenderent et inde sibi pontificem assumerent. Venerabilis vero Gregorius secundum
boni magistri exemplum conviciatorem suum prius a morte liberavit, dehinc, vix sedato
tumultu, synodum cum alacritate celebravit. Sequenti vero die litere ab ultramontanis
episcopis papę delate sunt, quibus se peccasse et errasse confitebantur veniamque
implorabant, promittentes se deinceps utpote patri obedientiam prebituros. Sed cum
tempus instaret, quo sinodus solvi debuisset, venerabilis Gregorius, qui pro ovibus
suis mori paratus erat, dedecus sanctę Romanę ecclesię illatum non est passus inultum,
sed consilio omnium episcoporum numero CX regem, qui se ex ovibus Christi
non cognovit, principemque huius inauditę rebellionis excommunicavit et a regno
Dei iudicavit alienum. Quod nec novum quidem fuit nec reprehensibile. Reprehensibile
non, quia regulis sanctorum patrum precipientibus factum. In Calcedonensi
enim concilio, in quo sexcenti interfuere episcopi, ita legitur de Dioscoro
Alexandrino: Quoniam secundum excessus priorem iniquitatem valde transcendit
- presumpsit enim execommunicationem dictare adversus sanctissimum papam Leonem
-, Anatholius episcopus Constantinopolitanus dixit: ?Propter fidem non est
damnatus Dioscorus, sed quia excommunicationem fecit domno archiepiscopo Leoni?
.
Nunquid ibi legitur inquisitionem factam fuisse, utrum iuste an iniuste Dioscorus
ipsam excommunicationem dictasset? Non plane, sed absque omni controversia hoc in
eo multati sunt, quia, cum esset inferior, potiorem quibuslibet conatus est lacessere iniuriis.
Quid vero in octava synodo sancti patres super hoc negocio diffinivere, advertite:
Dominicum sermonem, quem Christus sanctis apostolis et discipulis suis dixit,
quia "qui vos recipit, me recipit, et qui vos spernit, me spernit", ad omnes etiam, qui
post eos secundum ipsos facti sunt summi pontifices et pastorum principes in ęcclesia
catholica, dictum esse credentes, definivimus neminem prorsus mundi potentum quemquam
eorum, qui patriarchalibus sedibus presunt, inhonorare aut movere a proprio
trono temptare, sed omni honore et reverentia dignos iudicare, precipue quidem
sanctissimum papam senioris Romę, dehinc vero Alexandrię ac Antiochie seu Ierosolimorum,
deinceps Constantinopoleos patriarcham, sed nec alium quicunque circumscriptiones
contra sanctissimum papam senioris Romę ac verba complicare vel componere
sub occasione quasi diffamatorum quorundam criminum; quod et nuper Focius
et multo ante Dioscorus fecit. Quisquis autem tanta iactantia et audacia usus fuerit,
ut secundum Focium et Dioscorum in scriptis vel sine scriptis iniurias quasdam
contra sedem Petri principis apostolorum moveat, equalem et eandem quam illi condemnationem
accipiat. Si vero quis aliqua Dei potestate fruens vel potens pellere
temptaverit prefatum apostolicę cathedrę papam aut aliorum patriarcharum quemquam,
anathema sit. Porro si synodus universalis fuerit congregata, et facta fuerit etiam
de sancta Romanorum ęcclesia quęvis ambiguitas et controversia, oportet venerabiliter
et cum convenienti reverentia de proposita questione sciscitari et solutionem accipere
et aut provectum facere aut proficere, non tamen audacter sententiam dicere contra
summum senioris Romę pontificem
. Ecce qualiter imitatores Foci et Dioscori pro sola
infamia Romani pontificis audistis damnandos, et potentes quosque temptantes pellere




170




175




180




185




190




195




200




205



Torna all'inizio