quaedam excedit nostram naturam, sicut visio quae est per essentiam; et ad
istum finem non potuit sufficienter nobis provideri per nostra naturalia; et ideo
necessaria fuit fides eorum quae essentialiter ad fidem pertinent. Alia autem
cognitio Dei est commensurata nostrae naturae, scilicet illa quam de Deo
habere possumus per rationem naturalem. Sed quia haec habetur in ultimo
humanae vitae, cum sit finis; et oportet humanam vitam regulari ex cognitione
Dei, sicut ea quae sunt ad finem ex cognitione finis: ideo etiam per naturam
hominis non potuit sufficienter provideri etiam quantum ad hanc cognitionem
Dei. Unde oportuit quod per fidem a principio cognita fierent, ad quae ratio
nondum poterat pervenire; et hoc quantum ad ea quae ad finem praeexiguntur.
Ad secundum dicendum, quod bonum, ut dicit Dionysius, est
sui diffusivum; unde ubi cognoscitur alia ratio diffusionis, cognoscitur alia
ratio bonitatis. Per rationem ergo naturalem potest cognosci summum bonum,
secundum quod diffundit se communicatione naturali, non autem secundum
quod diffundit se communicatione supernaturali; et secundum hanc rationem
summum bonum est finis nostrae vitae: de quo oportet haberi fidem, cum ratio
in illud non possit.
Ad tertium dicendum, quod ea quae sunt ad finem, debent proportionari fini:
unde cum finis vitae humanae ultimus sit supra facultatem naturae, et per consequens
rationis, quae ratio ex his quae sunt ad finem, de fine coniectat; oportet
quod etiam illa quae sunt ordinata ad finem illum, supra facultatem humanae
naturae sint et supra rationem; et ita non omnia quae in divina sapientia
supra rationem sunt ad fidem pertinent, sed solum cognitio finis supernaturalis,
et eorum quibus in finem illum supernaturaliter ordinamur.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut Philosophus dicit 1 Ethic.,
laus proprie secundum respectum ad alterum quod dignius est attenditur; sicut
videmus quod actus concupiscibilis laudatur inquantum ordinate se habet ad
rationem; actus vero rationis inquantum ordinate se habet ad intellectum, quo
dirigitur; et actus etiam supremarum potentiarum secundum quod convenienter
se habent ad finem. Et propter hoc illa quae sunt optima, non laudantur, sed
honorantur. Et quia virtus est dispositio perfecti ad optimum, ut dicitur in
7 Physic.; ideo proprie actus virtutis laudabilis est. Nostra autem naturalis
cognitio se habet ad divinam sicut ad superiorem; et ideo cum ratio nostra
divinae consentit, actus laudabilis est, sicut cum irascibilis subditur rationi; et
ideo credere veritati primae in his quae non videntur, laudabile est, et opus
meritorium, et opus virtutis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod credere homini absque ratione probabili est
nimis cito credere: quia cognitio unius hominis non est naturaliter ordinata ad
cognitionem alterius, ut per ipsam reguletur. Sed hoc modo ordinata est ad
veritatem primam.
|
|