| et in monte Calvu, prope Beneventum, et in casale Vetticano.
 descripciones quorum ita continere videntur.
 IN nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Concessimus
 nos gloriosissimus domnus Grimoald, summus dux gentis
 Longobardorum, tibi Iohanni, abbati Christi martiris Vincencii mo-nasterii,
 casalem nomine Casa Summi, qui fuit de Vitaliano colono
 nostro, quatenus ab hac die habeatis et possideatis, et a nullo quemquam
 homine numquam habeatis aliquam questionem aut reprehensionem,
 sed, sicut superius diximus, perpetuis temporibus securi
 valeatis possidere ipsum supranominatum casale. Quam vero membrana
 | 
 |