Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 574


illorum de Canossa posita iusta plateam ipso die conbusta fuit et dirupta ex toto,
in qua se reduxerant supradicti cum suis amicis, exceptis Lupicinis, qui usque ad
ipsam diem credebantur eorum amici; et pro eis et ab ipsis descenderat quasi
tota discordia civitatis, sed predictos expulsos noluerunt in alico adiuvare. In
quo negocio predicti rectores male et debiliter se habuerunt; et creditur, quod
fuerint conscii et participes dicte expulsionis. Die vero sequenti tota milicia civitatis
Bononie venit ad civitatem Regii, in quam intrare non potuit; propter
quod infecto negocio Bononiam rediit. Quibus rectoribus, potestate et capitaneo
supradictis, de civitate Regii recedentibus, per eos qui remanserant in civitate
electi fuerunt VIII rectores, scilicet domni Bartholinus de Foliano, Guido de
Tripoli, Thomaxius de Robertis, Parisius de Campsoribus, Hugo de Rogleriis, Albertus
Pelis-guere, Iohannes de Marchisiis, Iohannes de Gavasia, qui omnes maximi
robatores fuerunt averis comunis. Unde, cum male facerent publicam utilitatem
et sua marçupia procurarent extendere, factus fuit potestas domnus Guido de
Viano de Lunexana, et domnus Conradus de Boschetis de Mutina factus fuit
capitaneus populi. Supradicti expulsi reduxerunt se cum illis dominis de Canosa,
qui cum eis erant de una parte, ad Gissum de Crustuneo, et multa alia castra
infra paucos dies habuerunt, scilicet Bismantuam, quod rehedificaverunt, et omnia
castra abbatis de Canossa, scilicet Castrum-novum, Filinam, Sarçanum, Canossam,
Pathernum, Mozatellas et Monte-Calvulum, et infra modicum tempus ceperunt
per violenciam castrum de Monte, capiendo et interficiendo eos qui intus erant,
et illud ex toto diruerunt. Deinde, cum per aliquos dies castrum de Paule obsedissent
et aquam accepissent intrinsecis dicti castri, illud per concordiam
habuerunt, et quosdam pedites, qui ibant de civitate in auxilium dicti castri,
quadam die iuxta illud castrum ceperunt et interfecerunt. Tempore procedente
diruptis domibus ipsorum extrinsecorum domnus Matheus de Foliano ex lapidibus
et lignamine ipsarum super maçelum de platea fecit fieri quandam pulcerimam
domum, que vocata fuit Alta-bella, et Nicholaus frater ipsius fecit fieri unam
aliam, que per Dei graciam conpleta fuit super cassamento Mafonis et Ravanorum;
que iverunt postea sicut debebant. Eodem M. de mense Iullii domnus Bernardus
de Foliano prepositus Carpineti et domnus Rolandinus de Canossa cum multis
militibus et peditibus de sua parte et bene cum C stipendiariis tam ultramontanis
quam Lumbardis per Reginos intrinsecos, scilicet cum tota milicia tam forensium
quam civium et per duos de quarteriis civitatis, et bene C militibus de civitate
Mutine obsessi fuerunt in rocha Tineberga; et alii de dictis extrinsecis, qui
remanserant apud Gissum et Mozatellas et ad alia castra, que tenebant, venerunt
ad burgum de porta Bernonis et rostam et alia fortilicia, que ibi erant, per violenciam
ceperunt et multas domos dicti burgi conbuscerunt. Et in ipsis diebus
domnus Albertus de la Scala cum tota milicia civitatis Verone et cum duobus
filiis domni Pinamontis et maxima quantitate militum de civitate Mantue et cum

Torna all'inizio