AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod si diversorum dicta ad convenientiam reducere
volumus, quod tamen necessarium non est, potest dici, quod auctoritates
quae coaevitatem negare videntur, exponendae sunt secundum ordinem dignitatis,
et non durationis.
Ad secundum dicendum, quod non est simile; quia Deus praecedit creaturam
non solum dignitate, sed etiam causalitate, quam ostendit mundi inchoatio:
quia, ut Rabbi Moyses dicit, facillima via ad ostendendum Deum esse, et ab
ipso esse omnia, est ex suppositione novitatis mundi: et ideo statutum est in
lege ut septimo die festum ducerent, in quo mundus consummatus est, ut per
novitatem mundi semper in cognitione Dei permanerent. Sed spiritualis creatura
excedit corporalem dignitate, non causalitate; quae ne credi causa eius posset,
congrue simul utraque facta est.
Ad tertium dicendum, quod de re iam facta potest accipi cognitio eius ut fiendae,
si consideretur in causis suis, ex quibus processit: et sic Angeli susceperunt
cognitionem rerum fiendarum in Verbo, quod est ars operativa rerum.
Ad quartum dicendum, quod motor non necessario praecedit mobile duratione,
sed dignitate, ut patet de anima et corpore.
Aliae rationes ad oppositum sunt etiam sophisticae: quia essentia Angeli non
necessario indiget loco, nec eorum definitio est secundum ordinem vel distantiam
localem, sed secundum principia essentialia.
Similiter etiam alia obiectio procedit de tempore imaginato: quia scilicet nunc
imaginari ante mundum possumus, sicut etiam multas lineas extra caelum.
|
|