… amicus …, Leonardus de Benevento.
Fortune novercantis impietas, que prelatum deduxit in subditum, fecit
ut cuius mercennarii in domo sua panibus habundabant, is mendicare
cogatur infeliciter aliena. Et utinam mendicantis huius exuries attenderetur
ab illis, quos multis temporibus potavit et pavit. Sed parvipendentes
ipsum dicunt: «O quam male novit regere rathem suam in fluctibus constitutam»;
nec considerant quod est fortune proprium altum deprimere et
depressum erigere in sublimi, depressi et elati meritis non attentis. Sane
cum ad nos veniat, quem fortuna premit indebite, sicut scitis, non sitis, si
placet, de illorum consortio, qui eum laborantes ingratitudinis vitio parvipendunt,
sed ipsum letanter excipite et benigniter pertractate, quia, ut
scitis, certavit diu, fidem servavit et cursum in vobis consumare proponit;
et ego pronosticor, si non fallor, quod cursus huiusmodi quietem sibi, laudem
vobis, amicis pariet gaudium, confusionem malivolis et perpetuum
detrimentum. Potestis enim dominorum cardinalium litteras affectuosas
habere, si laborem vitare non cupitis in hac parte, ut per ipsas dominus
legatus ad relevationem huius pauperis mihi necessarii et vobis utilis
accingatur, et ipse dominus, sicut scio, dominorum cardinalium precibus
gratiose ac celeriter condescendet. Sic igitur, si placet, agite, sic studete
quod relevatio pauperis desidia non perdatur, et considerate quod status
monachorum extra monasterium est temporalis vite dedecus et perpetue
irrecuperabile detrimentum.
|
|