Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

247


decimam de Calignano, tam de dominicatis, quam de alijs locis.
item decimam de Ravecha a flumine usque ad mare per viam que
venit a Bisane ante Sanctum Martinum et ante hospitale Sancti
Stephani usque ad portam civitatis. huius corpus positum fuit in
basilica .XII. Apostolorum, que modo dicitur monasterium Sancti
Syri, quia ibidem erat, ut creditur, sedes episcopalis. mansit
autem ibidem corpus predictum usque ad tempora Landulfi episcopi
undecimi. translata enim sede episcopali ad ecclesiam Sancti
Laurentii, voluit dictus episcopus ut corpus sancti Syri illuc
transferretur et repositum fuit in choro ubi modo est introitus
cancellarum. facta autem fuit hec translatio circa annos
Domini .D.CCCC.LXXXV. procedente autem tempore cum ecclesia
Sancti Laurentij per Gelasium papam debuisset consecrari,
Octo, episcopus .XVIII., corpus sancti Syri de loco cancellarum

Torna all'inizio