VIII 42
Duo tue caritatis epistola continebat: ut viverem et ut crucesignatis assisterem. De utroque regratior.
De primo, quod desiderii tui sinceritas sic optat mihi spatia temporum, quod tandem finis temporis
sit perpetuitatis initium, et mors vite non interruptionis dispendium, sed commodum continuationis
adducat. Et utinam sic vivere libeat, quod mors, dum videtur concludere, copulet, et dum vite
venit ad limitem, vitam proroget in immensum! De secundo, prout potui, manum extendi et nihilominus
ad grates accedo, quia, dum me ad ea, que sunt caritatis, sollicitas, vigilitas mihi merita,
vigilitas et ad premia, dum sic, quem diligis, excitas ad exercitium meritorum, ut, quantum consistit
in homine, tua sollicitudine provehas ad gloriam premiorum. Ad hec de premissis in singulari numero
tua prudentia non miretur, cum amicitie vere simplicitas querat efficaciam, non applausum.
VIII 43
Cultellum nuper a tua mihi cura transmissum de manibus porrigentis letus accepi, in quo mihi
premium et forme novitas placuit et tenendi aptitudo consedit. Illud etiam mihi eum reddidit
commendatum, quod tenax acies nullis hebetanda cesuris, cum ad durum forsan alliditur, potius
habet reverti quam ledi. Cuius rei profecto, si medullas eduxeris, hunc habet verbi series intellectum,
quod caritas vestra sinceris placet affectibus et nullum patiens vigoris integritas illibata defectum
nec tempore cadit in irritum nec per absentiam novit abire retrorsum. Addens, quod adiacens
lateri pendulum munus insigne tuum tam carum, tam bellulum non prius vagine claustris educitur,
quam panis mense positus crucis benedictione signetur, et quia moris est mihi, ad incidendos panes
me ipsum habere ministrum, de beneficio preacuti suscipio, quod in scindendis appositis minus ipse
laboro. Sic igitur tanti muneris acceptione letatus debitum gratiarum exsolvo; non quantum tibi
debetur ex munere, sed quantum habet devotionis affectus in mente.
VIII 44
Recepta vestre liberalitatis exenia, que iam per totam discurrere Campaniam, mittentis sic extulere
preconium, quod sigillo silentii videntur illorum ora signata, qui nostro Iohanni nitebantur impingere
nomen avari. Que autem allegationis instantia, que persuasionis adiectio efficacius potuit reportare
de partis contrarie oblocutione triumphum? Non cesset igitur manus vestra, quoniam casus
huiusmodi dextera melius quam lingua peroret.
|
|