De exercitio sacrae orationis.
19 Quae vero sicut in carne praemortua, sic erat a mundo penitus
aliena, continuo sacris orationibus et divinis laudibus animam
occupabat. Ferventissimam interni desiderii aciem fixerat iam in lucem
et quae globum transcenderat terrenorum voluminum, sinum
mentis latius expandebat imbribus gratiarum. Longis post Completorium
tractibus cum sororibus orat et lacrymarum profluvia dum in
ipsa prorumpunt, in ceteris excitantur. Postquam vero ceterae fessa
membra duris adibant refovere cubilibus, ipsa in oratione pervigil
et invicta manebat, ut tunc venas divini susurii furtive susciperet ,
quando sopor ceteras occupasset. Saepissime ad orationem
prostrata in faciem, terram infundit lacrymis, obsculisque demulcet:
ut semper suum Iesum tenere videatur in manibus in cuius pedes lacrymae
illae fluant, et oscula imprimantur. Lacrymanti semel profunda
nocte adstitit angelus tenebrarum in forma nigri pueruli et
ipsam monuit dicens: Ne tantum plores quoniam caeca fies. Cui
cum illico responderet: Caecus non erit qui Deum videbit: confusus
ille discessit. Eadem nocte post Matutinum orante Clara, et irrigulo
solito balneata, monitor fraudulentus accessit: Ne tantum, inquit,
fleveris, ne tandiu resolutum cerebrum per nares emunxerit:
quoniam adhuc tortum nasum habebis. Cui celeriter respondente:
Torturam nullam patitur, qui Domino famulatur; statim elapsus
evanuit.
20 Quantam sui munitionem in fornace ferventis orationis accipiat,
quantum sibi in illa fruitione bonitas divina dulcescat, solita
indicia probant. Cum enim ab oratione sancta cum iucunditate redibat,
calida verba, et quae sororum pectora succendebant, de igne
altaris Domini reportabat. Mirabantur enim quamdam dulcedinem
ex eius ore procedere et clariorem solito faciem apparere. Paraverat
certe in dulcedine sua pauperi Deus , et mentem quam in
oratione lux vera repleverat, exterius corporaliter exemplabat. Sic
in mundo labili sponso suo nobili non labiliter juncta, continue deliciatur
in superis: sic in rota versatili, virtute stabili fulta, et in vase
|
1
5
10
15
20
25
30
|