Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 101


inundavit Italiam impetu. nam fuisse in eius populo plus quam
ducenta milia Gothorum ferunt. hic supra hanc incredibilem
multitudinem indomitamque virtutem barbarus erat et Scytha,
qui omnem Romani generis sanguinem diis suis propinare devoverat.
invadit ilico Romam pavor infinitus, fit omnium paganorum
in urbe concursus; adclamatur a cunctis se haec ideo
perpeti, quod neglecta fuerint magnorum sacra deorum. magnis
querelis ubique agitur et continuo de repetendis sacris celebrandisque
tractatur; fervent tota urbe blasphemiae, nomen Christi
tamquam lues aliqua probris ingravatur. conducuntur a Romanis
adversus Radagaisum duo pagani duces Gothorum Sarus,
Uldin Hunorum. sed non sinit deus rem suae potentiae infidelium
virtutem videri; conterritus namque divinitus Radagaisus
in aspero Faesulani montis iugo urguente undique timore concluditur
agminaque, quibus angusta dudum videbatur Italia,
latendi spe in unum ac parvum verticem truduntur; quo cum
fame et siti conficerentur, rex Radagaisus solus spem fugae
sumens captus a Romanis in vincla coicitur ac paulisper retentus
vita privatur. tanta vero multitudo captivorum Gothorum
fuisse fertur, ut vilissimorum pecudum modo singulis aureis
passim greges hominum venderentur.
||
Interea Alaricus Italiam ingressus cum ab Honorio sedes,
quo cum suo exercitu consistere possit, expeteret, Honorius
deliberato consilio ei Gallias concessit; qui dum ad Galliam
pergens ob recuperationem iumentorum apud Pollentiam aliquantulum
resedisset, Stilico comes in perniciem rei publicae
Gothos pertemptans, dum eos insidiis adgredi cuperet, belli
summam Sauli pagano duci commisit.
qui ipso sacratissimo
die Paschae
|| Gothis nil tale suspicantibus super eos inruit
magnamque eorum partem prostravit, nam primum perturbati
Gothi ac || propter religionem || cedentes demum arma corripiunt;
more se solito cohortantur victoremque virtute potiori
prosternunt exercitum. hinc in rabiem furoris excitati coeptum
iter deserentes Romam contendunt petere, cuncta, per quae
ierant, igni ferroque vastantes. nec mora venientes urbem

Torna all'inizio