Salimbene de Adam: Cronica

Pag 295


uniones, margaritas et lapides pretiosos, vestes de purpura
et de serico et omnium rerum que ad usum et ornatum humani
generis pertinere noscuntur. Nota etiam quod multi thesauri in
auro et argento et lapidibus pretiosis remanserunt occultati in
urceis, loculis et sepulcris in loco ubi fuit Victoria civitas, et sunt
ibi usque in hodiernum diem, quamvis ignorentur latibula. Nota
similiter quod, quando mercatores emerunt thesaurum a Parmensibus
in Victoria repertum, impletum est quod in Proverbiis
legitur, XX: Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum
recesserit, tunc gloriabitur
. Nota etiam quod, post destructionem
Victorie civitatis, ita recognoverunt omnes locum in quo vineam
suam prius habuerant, quod nullum verbum contentionis sive
litigii inter eos fuit exortum. Et tunc impleta est Scriptura que
dicit: Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque
ad vesperam
.
Item, tempore illo, fugatus est a Parmensibus Fridericus, et
impleta est Scriptura, que dicit, Prover. X: Quasi tempestas
transiens non erit impius
. Quare? Quia in malitia sua expellitur
impius
, ut habetur Prover. XIIII. Et ipse turpiter fugit factus
miser et miserabilis, pauper et cecus et nudus et denudatus et tristis.
Cui cónvenit quod dicit Ys. XXXIII: Ve qui predaris!
Nonne et ipse predaberis? Et qui spernis, nonne et ipse sperneris?
Cum consumaveris depredationem, depredaberis; cum fatigatus
desieris contemnere, contemneris
. Item Micheas: Super hoc plangam
et ululabo, vadam spoliatus et nudus. Faciam planctum velut
draconum et luctum quasi structionum, quia desperata est plaga
eius
. Quia in pleno concilio Lugdunensi depositus fuit ab imperio
ab Innocentio papa IIII anno Domini MCCXLV. Ideo dicit Iere.
XXX: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Daniel etiam
dicit, IIII: In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum
et petitio, donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus
in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud, et humillimum
hominem constituet super illud
.

Torna all'inizio