Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 442


quod non sum ego ille qui te occido, sed illi iudices a quibus
mittor qui mihi precipiunt te occidere, cum tu sis melior homo
qui ad hunc locum pervenerit; ecce medicina: bibe eam, patiaris
quod vitare non potes. Respondit Socrates: facio; tu es sine
culpa. Et accipiens bibit eam. Et cum viderunt eum bibere, irruperunt
ab eis qui aderant amicis magni gemitus et ploratus.
Qui, reprehendens eos, dixit: nonne remisi hinc mulieres, ut
non ipse facerent que vos facitis? Et cepit deambulare dicens:
o Deus, miserere mei. Cum vero postmodum, pedibus irrigentibus
et stupidis, iacere cepisset, unus de suis pedes sibi pupugit cum
una subula, querendo ab ipso Socrate sic: sentis puncturam
quam tibi facio in pedibus? Respondit: minime. Et invalescente
rigore ut etiam post pedes crura penitus occupasset, pupugit eum
similiter in cruribus interrogando au sentiret puncturam. Qui
respondit se nichil sentire. Post hec crevit rigor frigoris usque
ad latera et costas; Socrates autem dicebat eis quo modo frigus
semper superius ascendebat, et quod quando perveniret usque
ad cor, tunc moreretur. Cui dixit Eucliton: O domine, fons sciencie
et sapiencie, quousque faris in sensu tuo, corripe nos. Et
respondit: non vos moriens aliter corripiam quam feci vivens.
Tunc, extendens manum, accepit manus Euclitonis applicans eas
sue faciei; cui dixit Eucliton: domine, precipe mihi quod vis.
Et ipse responsum non dedit; post hec, elevans oculos, dixit:
presento animam meam suo et omnium creatori. Et in hiis
mortuus est. Eucliton autem clausit eius oculos, et eius maxillas
constrinxit.
Et Socrates dimisit XII milia inter discipulos et discipulorum
discipulos: et ordinavit homines dividendo eos tribus ordinibus,
in sacerdotes scilicet, regem et populum; et ordinacio
sacerdotum erat super ordinacionem regum, et ordinacio regum
super ordinacionem populi, quia sacerdotes debent rogare Deum

Torna all'inizio