Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 230


que est inter nos et sturnos. Et ait rex: Intellexi iam verba
tua, et vtinam coruus ille nunquam fuisset natus! quod nobis
non contigisset hodie per ipsum hoc infortunium in quo
sumus. Patres nostri peccauerunt et non sunt, nos autem
peccata eorum sustinemus. Nunc autem relinquenda sunt
hec; annuncia igitur mihi quid super hec facere nos oporteat.
Scio enim quoniam nondum est amicus eorum satiatus
de hoc quod fecerunt nobis; sed iterum irruent in nos ad
pugnam. Et respondens coruus dixit: Iam ostendi tibi propter
quod non est bonum pugnare contra eos. Verumtamen, si
poterimus suscipere argumenta quibus eos de mundo exterminaremus,
faciamus illud. Nam vir intelligens potest sua
intelligentia et sapientia facere illud quod magnus et potens
non potest; iam enim relatum est mihi quoniam quidam sua
sapientia et argumentis deceperunt heremitam vt negarent
sui oculi quod viderant. Dixit rex: Quomodo fuit? Dixit
coruus:
Fuit quidam heremita qui emit ceruum vt offerret eum
in holocaustum Domino, et, dum portaret eum, obuiauerunt ei
tres homines deceptores, qui habuerunt consilium vt ipsum
sibi auferrent. Et ait ei vnus eorum: Videte hunc heremitam
portantem hunc canem; quid intendit facere de eo? Et ait
alter: Video modum heremite et habitum; non tamen videtur
mihi sic esse in operibus suis; nam si sic esset, abijceret
vtique canem. Ait tercius: Visne illum canem vendere?
Et audiens hec, heremita estimauit illum ceruum esse canem,
dicens in corde suo: Forsitan qui vendidit ipsum
mihi, me decepit; et proiecto ceruo a se, festinauit ad domum.
Illi vero, accepto ceruo, diuiserunt inter se.
Induxi tibi hanc parabolam, vt scias, licet sturni sint potentes,
possunt tamen fugari a nobis, argumentis acceptis
contra eos, vt exterminemus eos de hoc mundo. Nunc autem
appone curam consilio meo et fac illud, quod est vt simules

Torna all'inizio