quatuor de melioribus terrae illius, qua mittitur,
dicitque eis quod totam quantitatem collectam
tot unciarum auri statim nomine mutui
solvant, ipsique postmodum de imposita collecta
recolligant pecuniam ab eis taliter mutuatam,
alioquin statim manus eorum ferrea dextera
ligat, ponitque illos sub custodia; et in actu
instante sic ligati, pecunia, et ut vitent pejus, ab
exequutore se redimunt; quibus dimissis taliter
et laxatis, alios totidem evocat, quos oportet ut
simili modo se redimant, sicut possunt; sic recensitis
his, quos fallax exequutio corruptibilis
executoris emunxit, omnes universaliter fere uno
morbo eodemque fatiscunt gravaminis, et collanguent.
Vidi
plus; quod, homicidio in terra aliqua
perpetrato, et si justitiarius malefactorem coepit,
et detineat homicidam, centum augustales
potius a terra, quae illos occasione occulti homicidii,
tum secundum regni consuetudines et
statuta, regio fisco pro poena teneretur exsolvere,
mittit extorquere, homicidamque pro voto revendit
et liberat, quamquam velit sententia sanguinis
sarcire delictum: unde gravatur terra,
quae pro occulto tantum homicidio ad poenam
pecuniarum tenebatur; homicida dimittitur,
qui vel morte fuerat condemnandus; defraudatur
regia curia, et dehonestatur publicum bonum
regni.
Et, ut de infinitis injuriis et contumaciis taceam,
quas abhorrebat acies oculorum, et quibus
lingua metuit foedari narrando, et mens veretur
describendo tabescere, viatores vidi ab equis
ronsinis per Gallicos frequenter excussos, et ipsos
Gallicos pedites ascendentes. Rusticos quoque
acceptos deplorantes asellos, ductosque cum sarcinis
Gallicorum ad loca non nota, aliosque rusticellos
luctisonis vocibus paleam, et ligna, aliaque
rei onera fere deposita et ablata per Gallicos,
pretio nullo dato.
Cap. IX
Karoli natu major filius diem obit supremum,
atque in maximo Neapolis templo sepelitur.
Sed et quis est intellectu tam hebes, qui non
attendat filios dare poenas nonnumquam pro parentum
excessibus et delictis? nonne loquitur per
spiritum ipse Deus? "Ego sum, inquit, Deus zelotes
vindicans peccata patrum in filios usque
in tertiam et quartam generationem. Pater comedit
uvas acerbas, et dentes filiorum obstupuerunt."
Nonne primi parentes esu suae propagationis
stimulos aeterna mortis lebra infecerunt?
an non credendum est quod propter tyrannum
tota regni gens pereat, et regni dominium
in abusione potentiae subvertatur? Surget, inquam,
propterea gens contra gentem, et regnum
adversus regnum, et erunt seditiones, et scandala,
et conquassabuntur populi sub tyranno. An
putas Pharaonem ob aliud Dei judicio flagellatum,
|
|