Vita b. Vrsi abbatis
(BHL 8455b)
Abbas Vrsus, uirtute laudabilis, Spoletini comitatus op-
pido, uidelicet Valdi, ortus, in Sacris Scripturis a pueritia eru-
ditus et bonorum morum extitit ornatus. Cum uero ad an-
nos intellegibiles peruenisset, eum quidam abbas, nomine Ot-
to, in itinere inuenit, et cognoscens eius desiderium ad mona-
sterium Sancti Seueri, quod tunc ipse regebat, perduxit, et ei
sanctae conuersationis habitum tradidit. In breui autem tan-
tum diuina gratia comitatus profecit, ut in humilitate obe-
dientia et ieiunio uigiliis et orationibus omnibus equipararet.
Post aliquot uero annos, cum ad suam patriam redisset,
quosdam ex suis consanguineis et alios quam plurimos a uia
iniquitatis retrahens in habitu religionis consecrauit. Et cum
esset Spoleti, rogatus a Stephano Narniensi episcopo ecclesiam
Sancti Cassiani martyris prope Narniam sitam, quam Agareni
olim funditus destruxerant, in meliorem statu<m> erexit et
|
|