Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 430


ita subiectos propter diuturnam conversationem tot litigia
oriuntur, quanto magis orirentur inter cives quorum
unus alteri subesse non vellet, si haberent haereditatem communem,
et si oporteret eos valde ad invicem conversari.
Tertia via sumitur, ex parte imparitatis civium. nam si
omnibus civibus essent haereditates communes, quia valde
difficile esset et valde sumptuosum tantam multitudinem
extraneorum quaerere qui possent tantam terram
colere: expediret civitati sic dividi, ut aliqui civium terram
colerent, aliqui vero insisterent circa custodiam
civitatis, quae et Socrates concedebat. cum ergo custodes
civitatis nobiliores sint agricolis, tanquam meliores et
nobiliores estimarent se plus esse accepturos de fructibus
possessionum, quam illi. Insurgeret igitur dissensio
inter eos, quia agricolae magis laborantes circa possessiones,
minus de fructibus caperent. Considerata ergo infirmitate
hominum, et diligenter viso, quod communiter
populus a via perfecta deviare, expedit civitati, ne inter
cives oriantur diissensiones et iurgia, non sic esse possessiones
communes, ut Socrates statuebat. Via autem Philosophi,
si consideretur modus et status hominum, est expeditior
civitati: ait possessiones et res civium debere
esse proprias, et communes, proprias quidem quantum
ad dominium, communes vero propter virtutem liberalitatis.
Diligenter igitur inspecta humana conditione,
prout communiter populus observativus est legum et
laudabilium ordinationum, expedit cuilibet habere res
et possessiones proprias quantum ad dominium: nam quilibet
dominans bonis propriis adhibebit debitam diligentiam
circa illa. Expedit autem talia esse communia secundum
liberalitatem: quia cives inter se debent liberales esse,
communicando sibi invicem propria bona. Unde et
apud Lacedaemones, ut recitatur secundo Politic. tanta
erat liberalitas, quod licet quilibet haberet propria bona
quantum ad dominium, tamen propter liberalitatem

Torna all'inizio