: Formularium florentinum artis notariae

28


concessit ei ut possit et ei liceat desportare et tingna
proicere et ducere supra ipsam domum, et fieri facere
sportum .II. bracchiorum super eandem domum, sicut
sibi placuerit, secundum eius voluntatem, et ponantur
fines domus; et se et suos heredes obligans promisit ei,
pro se et heredibus, contra predicta non fecisse nec facere,
et si contra venerit vel fecerit, et ita non observaverit,
promisit ei dare, nomine pene, libras tot pisanas,
et dampna et expensas resarcire, hiis omnibus et firmis
mannentibus; pro quibus recepit libras tot, renumtians
et cetera.
DE TINGNIS INCIDENDIS VEL ELEVANDIS.
Item M. filius I., solemni stipulatione interposita,
promisit et convenit, et pactum fecit I. filio I.,
eiusque heredibus, quod quandocunque ipse elevaverit,
vel fecerit elevari, domum talem positam loco tali, et
de lignamine, vel fieri fecerit hedificium de lapidibus
in eadem, que hedificia sint equalia sportui vel sportibus
turris eius posite iuxta domum predictam superius nominata[m],
quod omnia tingna supra ipsam domum proiecta
incidet omnia et incidi faciet infra unum mensem
proxim(um) post inquisitionem factam sibi vel eius heredibus
ab eo vel suis heredibus, si dictam domum hedificare
voluerit et elevare; quod si hec omnia non observaverit,
et firma et incorrupta non tenuerit, promisit
ei dare, nomine pene, libras tot, et dampna et expensas
resarcire, et post hec ex pacto firma tenere sub ypotheca
rerum suarum, ren(umptians) et cetera.
DE MUNDUALDO DATO IN CURIA PER IUDICEM VEL
POTESTATEM.
Mulier talis, veniens coram tali iudice, in tali curia
pro comuni Florentie existente, cum diceret se non habere
mundualdum, petiit sibi dari, videlicet talem fratrem
vel alium proximiorem consanguineum suum; qui
iudex, auctoritate sua et dicte curie et comunis, dedit,
eidem mulieri petenti, ipsum I. in mundualdum ad

Torna all'inizio